Eadem die visus est duobus discipulis euntibus in Emmaus, quorum unus dicebatur Cleophas, tacito nomine alterius putabatur se Lucasinnuisse, more scriptorum sacrae Scripturae. Sed Ambrosius in Lucam dicit, illum vocatum Amon. Post vastationem Judaeae sub Marco Aureliano restaurata est Emmaus, et dicta est Nicopolis; haec erat a Jerusalem in spatio 60 stadiorum. Tradunt Graeci scriptores Herculem gigantem uno anhelitu 125 passus cucurrisse, et stetisse, et a stando spatium hujusmodi vocant stadium. Cumque octo stadia faciant milliare in summa 60 faciunt septem millia passuum et quingentos, id est 7 milliaria et quatuor stadia, id est leucas tres et tres partes quartae. Ibat autem Jesus cum illis, et oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent, unde videtur aliud in oculis eorum fuisse, ne eum agnoscerent. Et alibi legitur quod apparuit eis in alia effigie, ergo aliud etiam erat in eo, ne eum agnoscerent. Potuit etiam esse, ut mutatio ejusdem corporis mortalis in immortale, non possit fieri sine quadam alteratione, pro qua subito visus non agnosceretur, ut, si quis quem vidisset puerum si paulo post occurentem sibi juvenem videret, non mox eum cognosceret. Et cum cognovissent eum in fractione panis, et evanuisset ab eis, eadem hora regressi sunt in Jerusalem, et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum eis erant dicentes, quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni, et illi narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.